monumenta.ch > Servius > 278 > bnf10439.15 v > csg51.154 > sectio

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, 52
EPISTOLA LII. AD NATALEM EPISCOPUM. Profana quibus indulgebat convivia, et sacrae lectionis negligentiam non bene ab ipso excusari. De exhortationis studio gratulatur. Se laudatum dolet. Non modo ad Ecclesiam haereticos, sed et illos qui intra Ecclesiam sunt ad vitae rectitudinem revocandos. De spreta sua et decessoris sententia queritur; parcit tamen ad ordinem reverso, summamque in iudicanda illius causa spondet aequitatem.