monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, 46, 14
De Neapolitana vero urbe, excellentissimo exarcho instanter imminente, vobis indicamus, quia Arigis, ut cognovimus, cum Ariulpho se fecit, et reipublicae contra fidem venit, et valde insidiatur eidem civitati, in quam si celeriter dux non mittatur, omnino iam inter perditas habetur De hoc vero quod dicitis incensae civitati Severi schismatici eleemosynam esse mittendam, idcirco vestra fraternitas sentit, quia quae contra nos praemia in palatium mittat ignorat.