monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, 46, 9
Theodosiaci vero, qui hic remanserunt, rogam non accipientes, vix ad murorum quidem custodiam se accommodant, et destituta ab omnibus civitas, si pacem non habet, quomodo subsistet? Praeterea de puella de qua scripsistis nobis, quae de captivitate redempta est, ut requiri qualiter orta sit debuissemus, sciat sanctitas vestra quia ignota persona non facile investigari potest.