monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, 46, 8
Movere autem vos non debet praefati excellentissimi viri Romani Patricii animositas, quia nos quanto eum loco et ordine praeimus, tanto si qua sunt eius levia, tolerare mature et graviter debemus Si quando tamen est aliquis cum eo locus obtinendi, agat apud eum fraternitas vestra, ut pacem cum Ariulpho, si ad aliquid parum possumus, faciamus, quia miles de Romana urbe tultus est, sicut ipse novit.