monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, 55, 7
Iterum ergo atque iterum experientiam tuam necessario submonemus, ut illic si quae inter pauperes et Romanam Ecclesiam sanctam quaestiones vertuntur, omni mentis integritate discutiat, sicque patrimoniales utilitates peragat, ut a benignitate iustitiae non recedat.