monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, 49, 4
Pro qua re volumus ut apto tempore piissimis dominis, iuxta id quod provinciales praedictae insulae iuste et competenter postulant, suggeras; dum et antea ad Edancium gloriosum magistrum militum, iam per indictionem septimam tunc ducem Sardiniae, sacra imperialia concurrerunt, quibus omnia praeceperunt gravia nunc capitula submoveri, quatenus eorum iussa de pietatis largitate procedentia a ducibus quos in tempore praeesse contigerit inconcussa serventur, mercesque eorum ad administrantibus non debeat dissipari; ut quietam sub imperio clementi dominorum vitam transigant, et consultum quod subiectis suis tranquilla mente tribuunt, in adventu aeterni iudicis multiplicata compensatione recipiant.