monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, 27, 2
Iudicia Dei quanto sunt investigabilia, tanto debent humanis sensibus esse metuenda; ut quia ea ratio mortalis comprehendere non valet, his se necesse est humilis cordis cervice substernat, quatenus quo eam regentis voluntas duxerit, illuc obedientibus mentis gressibus prosequatur.