monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p16, 8
quis enim momentis omne recolligat, quod tot saeculis manus larga profundit? hoc sacrarium vestris implet honoribus, plebem statutis pascit inpensis, provincias iustitiae serenitate tranquillat, frenat superbas gentes imperio: et illud ad solum videtur esse confusum, quod ab eius regno cognoscitur alienum.