monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p13, p20, 4
quid non agat apud pium principem talis legatio, quam destinatam singulari constat exemplo? Quapropter nostra praeceptione commoniti et regia iussione securi sanctorum vasa cum obligatione chirographi actoribus sancti Petri apostoli sine aliqua dilatione refundite, ut lucrose reddita celeriter impetrare videantur optata: referantur manibus levitarum ministeria toto orbe narranda: donetur quod proprium fuit, quando iuste per, largitatem recipit quod sacerdos legibus obligavit.