monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p13, p13, 6
quid adhuc, minime humana audacia, temptabis, si et ibi furta porrigis, ubi te minime latere posse cognoscis? ut inludas oculis fortasse mortalibus, quamvis iniqua, tamen aliqua videtur esse praesumptio: quanta vero caecitate damnatus est, qui se aestimat perpetrare quod divinitas non possit advertere! Sed ne ulterius similis grassetur forte praesumptio aut divinam patientiam frequens provocare possit excessus, edictali programmate definimus, ut qui in hac fuerit ulterius fraude versatus, et militia careat et compendium propriae facultatis amittat.