monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p12, p15, 12
qui ideo tale nomen accepit, quia duobus fontibus adquisitus quasi in proprium mare devolvitur, qui tanto impetu vastissimi aequoris undas incidit, ut nomen retinens et colorem in septentrionem obesiore alvei ventre generetur: putes quandam lineam fusciorem in aquis albentibus esse descriptam miroque modo influentis discolor natura conspicitur, quae misceri posse simili liquore sentitur.