monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p11, p30, 9
belua tamen suis gressibus restituta novit memor esse beneficii: in magistrum quippe recipit quem sibi subvenisse cognoscit: ad ipsius arbitrium gressus movet, ipsius voluntate cibos capit, et, quod omnem intellegentiam quadrupedum superat, non dubitat primo aspectu adorare quem cunctorum intellegit esse rectorem: cui si tyrannus appareat, inflexa permanet nec imponi potest beluae hoc et malis pendere, quod a se novit bonis principibus exhibere.