monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p11, p26, 3
Et ideo significamus gloriae vestrae monasterium famularum dei, quod vobis insinuatum est tributorum gravi sorte laborare, eo quod ager eius nimia inundatione perfusus sterilitatis vitia de inimica humectatione contraxerit: ad virum eminentissimum Senatorem praefectum praetorio dedisse nos nihilominus iussionem, ut eius ordinatione provida ad praedium, de quo querella est, diligens inspector accedat et, rebus moderata inquisitione trutinatis, quicquid gravaminis potest habere possessio, rationabiliter abrogetur, ita ut competens atque sufficiens dominis remanere possit utilitas, quia vere nobis lucrum pretiosissimum iudicamus, quod pro mansuetudinis vestrae voluntate concedimus.