monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p11, p20, 12
Quapropter salutans veneratione, quae tantis debet meritis exhiberi, virum venerabilem illum et moribus et doctrina pollentem sanctitatis etiam honore reverendum ad vestram clementiam legationis officio peculiariter curavimus destinandum, quia gratas vobis illas credimus esse personas, quas divinis mysteriis iudicamus acceptas.