monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.60 v > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p10, p17, 42
Sed ne pauca tangentes reliqua credamur noluisse servari, omnia edicta tam nostra quam domni avi nostri, quae sunt venerabili deliberatione formata, et usualia iura publica sub omni censemus districtionis robore custodiri, quae tanto munimine se tegunt, ut nostra quoque iurisiurandi interpositione cingantur.