monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p10, p8, 2
atque ideo illustrem magnitudinem tuam deo iuvante ad Delmatiarum atque Saviae provincias iterum credidimus destinandam, ut quicquid pro utilitatibus nostris esse cognoscis, aequabili ordinatione disponas populumque nobis devotum per tuam iustitiam facias esse gratissimum, quia dominorum laudibus applicatur, cum se probabiliter tractat electus.