monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p10, p7, 10
nam si bene illis suggerentibus in extraneis causis placidas aures praebemus, cur magis in genere suo eorum iudicia non sequamur, ubi semper studiose sibi prospiciunt etiam qui in aliis actibus frequenter excedunt? atque ideo, quod feliciter dictum sit, per indictionem illam urbanae tibi tribuimus infulas dignitatis, ut, sicut in illo ordine primus, ita habearis et meritorum laude praecipuus.