monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p10, p5, 3
Haec igitur vota damnantes praesentes direximus portitores, ut sive in gradu sive in aliis locis frumentorum condita potuerint invenire, tantum sibi unusquisque dominus vel familiae suae retineat, quantum se expendere posse cognoscit, reliquum periclitantibus vendat, praesentibus scilicet harum gerulis, qui ad eam rem destinati esse noscuntur, moderata tamen pretii quantitate, qua eum constiterit a suis provincialibus comparasse, ut nec nimium gravetur qui emit et aliquo compendio foveatur ille qui distrahit.