monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p8, p47, 8
Sed quamvis hoc vestrae potestati fuerit legum auctoritate concessum, tamen, ne quam vel rarissimi facti sustineretis invidiam, illius municipis allegatione permoti, nos quoque eminentiae vestrae praesenti iussione permittimus, ut ad liquidum veritate discussa, si aliter solvi nequeunt contracta ligamina, praedii sui, quod propria voluntate delegerit, habeat licentiam distrahendi, ita ut reddat debitum quod probatur esse contractum, ne vitio voracitatis imbutus facultates suas absorbere videatur esse permissus.