monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p6, p6, 2
viri itaque clarissimi Iohannis querela comperimus Thomatem domus nostrae certa praedia suscepisse, id est illud atque illud, et nunc decem milia solidorum reliquatorem nostris utilitatibus extitisse et per diversas ludificationes non implere debitam quantitatem, quod apud nos quoque procerum nostrorum suggestione perclaruit.