monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p5, p47, 5
Et quod nobis frequenter usurpatum esse suggeritur, si quis invitis his quibus haec cura mandata est, veredos praesumere fortassis assumpserit, cuiuslibet nationis fuerit vel honoris, per unum equum centum solidos multae nomine cogatur inferre: non quod tanti aestimanda est unius iumenti laesio, sed quia grandi damno reprimenda est importuna praesumptio.