monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p5, p43, 4
Viri illustris itaque comitis Arigerni suggestione comperimus Iudaeorum querela se fuisse pulsatum, quod in dominorum caede proruperit servilis audacia: in quibus cum fuisset pro districtione publica resecatum, statim plebis inflammata contentio synagogam temerario duxerunt incendio concremandam, culpas hominum fabricarum excidio vindicantes, dum, si quis Iudaeorum probaretur excedere, ipse debuisset iniuriae subiacere, non autem iustum fuit ad seditionum foeda concurri aut ad fabricarum incendia festinari.