monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p5, p40, 4
Quapropter si nullo mendacio asserta vitiantur, per officium nostrae sedis Basilium decernimus ammoneri, ut, si non nihil est, quod pro suis partibus possit| opponere, quominus in hac causa pulsetur, vestris intentionibus responsurus occurrat, seu ad comitatum venire seu in competenti foro iurgare maluerit, quia nullis necessitatem longinquitatis imponimus, nisi qui suis hoc commodis expedire cognoscunt.