monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p5, p39, 8
Sed quia de vobis non patimur diutius obscura iactari, qui generis claritate fulgetis, praesenti auctoritate censemus, ut imminente Duda saione nostro, si momenti tempora suffragantur, occupata nuper cum omnibus, quae direpta sunt, supplicanti faciatis sine aliqua dilatione restitui.