monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p5, p35, 4
Atque ideo, si petitio vestra a veritate non deviat et intra annorum spatia deget, quibus hoc beneficium leges sacratissimae praestiterunt, nihilque est quod iure contra referatur, patronum vestrum sollemniter causa cognita in integrum restitui nostra quoque permittit auctoritas, ita tamen, ut omnia secundum iustitiam legesque peragantur, quia sic supplicantibus consulere volumus, ut eorum adversarios per iniustitiam non gravemus.