monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p5, p35, 3
Et ideo priscae consuetudinis supplicatione porrecta suggeritis patronum vestrum in annis minoribus constitutum facultatibus suis potius aggregasse dispendia, dum ignara pueritia contraria gerit, quae profutura putaverit, et nunc id tempus aetatis agere, quo lapsui possimus per ignorantiam subvenire, allegantes, ut quod iura tribuerunt, nostra quoque beneficia largiantur.