monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.498 > bnf17226.225 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p5, p4, 6
In ipso quippe adulescentiae flore palatia nostra meritis maturus intravit et, quod robustas quoque fatigat aetates, nullo deceptus novitatis errore ad imperantis conversus arbitrium effectum bonarum praestitit iussionum, nunc ad colloquia dignus, nunc ad exceptiones aptissimus, frequenter etiam in honorem legationis electus, cuius multiplex meritum incertum apud nos reddebat officium.