monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 149 > sectio 123

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p4, p39, 123
Geometriam quippe, ut est hominum genus nimis acutissimum atque sollicitum, Chaldaei primum invenisse memorantur, qui rationem ipsius disciplinae generaliter colligentes et in astronomicis rebus et in musicis et in mechanicis et in architectis et in medicinam et ad artem logisticam, vel quicquid potest formis generalibus contineri, aptam esse docuerunt, ut sine ea nihil horum possit ad agnitionem verissimam pervenire.