monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 63

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p4, p39, 63
echini, qui sunt mella carnalia, costatilis teneritudo, croceae deliciae divitis maris, dum futuras tempestates agnoverint, loca mutare cupientes, quia illis pro levitate corporis nandi nulla fiducia est, lapillos, quibus pares possunt esse, complexi, quadam anchorarum ponderatione librati scopulos petunt, quos fluctibus vexandos esse non credunt.