monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p4, p39, 44
flamma siquidem ista terrena, quae alicuius corporis imminutione nutritur, si non absumit, extinguitur: ardet continue inter undas medias montis quantitas indefecta nec imminuit, quod resolvi posse sentitur: scilicet quia naturae inextricabilis potentia tantum crementi cautibus reponit, quantum illi vorax ignis ademerit.