monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p4, p39, 18
quid enim proficit barbaros removisse confusos, nisi vivatur ex legibus? Quapropter cum deo propitio Gallias exercitus noster intravit, si qua mancipia servitium declinantia ad alios se, quam quibus videbantur competere, contulerunt, prioribus dominis iubemus sine aliqaa dubietate restitui, quia confundi non decent iura imperante iustitia nec potest abiecto favere servitio libertatis defensor.