monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p4, p36, 3
Et quia in causis semper est suspecta potentia, dum velle creditur quod posse iudicatur, antefatum servata reverentia a te praecipimus ammoneri, ut sub sponsione legitima instructam personam ad comitatum nostrum dirigere se promittat, qui apud delegatos motu nostro iudices eius intentionibus valeat praebere responsum: actor hic poenam suae recepturus audaciae, si contra magnificum virum habuerit falsitatis eventum.