monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 55

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p3, p39, 55
inventa est quoque ad permovendos animos oratorum fortis ac suavis oratio, ut criminosis irascantur iudices, misereantur errantibus: et quicquid potest eloquens efficere, ad huius disciplinae non est dubium gloriam pertinere. Poetis etiam, Terentiano) testante, duo primum metra principalia sunt tributa, id est heroicum et iambicum, unum quod erigeret, alterum quod placaret.