monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p3, p32, 2
quid est enim tam senatorium quam si utilitatibus publicis impendat affectum, ut possit patriae prodesse, cui natus est? Vir itaque magnificus atque patricius Decius, glorioso circa rem publicam amore devinctus, ultro postulavit voto mirabili, quod vix potuisset sub consilio nostrae potestatis imponi.