monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p3, p19, 2
quis enim ferat in domesticis praesidiis locum fuisse periculis et ibi inventum dulcis vitae exitum, unde nasci debuerat defensionis auxilium? Et ideo praesenti iussione mandamus, ut in famulos, qui Stephanum dominum suum plectibili scelere trucidantes inhumatam quoque reverentiam eius funeris abiecerunt, legum districtione resecetis, quatenus qui exemplis provocantur pessimis, poenis arceantur aspectis.