monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p2, p10, 17
talia igitur secreta violare, sic certissima velle confundere, nonne veritatis ipsius videtur crudelis ac foeda laceratio? exerceantur negotiationes in mercibus: emantur late, quae vendantur angustius: constet populis pondus ac mensura probabilis, quia cuncta turbantur, si integritas cum fraudibus misceatur.