monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, p1, 14
quod 'enim spatium possis publico labori subripere, quando in unum pectus confluit, quicquid utilitas generalitatis exposcit? Addimus etiam, quod frequenter quaesturae vicibus 'ingravato otii tempus adimit crebra cogitatio, et velut mediocribus fascibus insudanti 'illa tibi de aliis honoribus principes videntur imponere, quae proprii iudices nequeunt 'explicare.