monumenta.ch > Cassiodorus > XII. EUGENITI V̅· T̅· MAGISTRO OFFICIORUM THEODERICUS REX. (a 507/511) > 4 > 4 > uwbM.p.th.q.1a.77 > ad Corinthios II, 5 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Praefatio, p17, 11
De qua scriptum est in Cantico canticorum: Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata (Cant. VI, 9)? Et paulo ante: Oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet: cuius dentes sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas. Sicut vitta coccinea labia tua (Cant. IV, 1, 2), mater et virgo, feta et integra, genitrix et incorrupta, cuius os virtutum omnium fragrat odoribus: de qua sponsus dicit: Odor oris tui sicut malorum (Cant. VII, 8).