monumenta.ch > Hieronymus > Canticum, 7 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Praefatio, p13, 9
Nam si uno modo fuisset locutus, quis eius geminam substantiam potuisset agnoscere, cum etiam nunc in tam evidentissima distinctione, naturam divinitatis et humanitatis Domini Christi aliqui nitantur sacrilega voluntate confundere? Multa quoque secundum litteram commonet, multa spiritualiter iubet, personas subito decenter immutat: ut nunc Christus Deus, Verbum incarnatum et homo factus, caput Ecclesiae; nunc ipsa Ecclesia, nunc homo iustus, nunc poenitens loqui videatur, ut omnia necessaria tangat atque concludat.