monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 5 > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Praefatio, p1, 20
Est autem prophetia magnificum nimis et veriloquum dicendi genus, non humana voluntate compositum, sed divina inspiratione profusum, sicut ait Petrus apostolus: Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia; sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines (II Petr. I, 21).