monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Praefatio, p1, 4
Sed ut de plurimis pauca complectar, acta est per operationes hominum, ut fuit arca Noe, et sacrificium Abrahae, et transitus maris Rubri; per nativitates quoque geminorum Esau et Iacob, qui futurarum rerum sacramenta gestabant; per angelos, sicut locuti sunt Abrahae vel Loth, Zachariae et Mariae; per visiones, sicut Isaiae et Ezechieli, et caeteris sanctis; per somnia, sicut Salomoni et Danieli; per nubem et vocem de coelo, sicut Moysi.