monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 7, 29
Caetera vero, quae se ad cognitionem siderum coniungunt, id est ad notitiam fatorum, fidei nostrae sine dubitatione contraria sunt, et sic ignorari debent, ut nec scripta esse videantur. Unde doctissimus quoque pater Basilius libro sexto , quem appellavit Hexameron, cautissime diligenterque tractavit, ab animis hominum huiusmodi curas sanctissima disceptatione detruncans; quem prima fronte in Octateucho diximus legi.