monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.196 r > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 7, 28
Horologia quoque, quae solis claritate monstrantur, distinctis quibusdam regulis, per singulos tractus climatum, veraciter aptata consistunt. Quod utiliter priorum, et maxime Ptolomaei constat diligentia perquisitum esse. Est alia quoque de talibus non despicienda commoditas, si opportunitatem navigatio nis, si tempus arantium , si aestatis caniculam, si autumni suspectos imbres inde discamus. Dedit enim Dominus unicuique creaturae suae aliquam virtutem, ut tamen innoxie de propria qualitate noscatur.