monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 7, 3
Astronomia itaque dicitur, unde nobis sermo est, astrorum lex: quia nesciunt ullo modo, quam a suo Creatore disposita sunt, vel consistere vel moveri: nisi forte quando aliquo miraculo facto Divinitatis arbitrio commutantur; sicut Iesus Nave, tribus horis soli in Gabaon ut staret, legitur imperasse; et temporibus Ezechiae regis retrorsum decem gradibus reversum fuisse ; et in passione quoque Domini Christi tribus horis sol tenebrosus effectus est , et his similia. Ideo enim miracula dicuntur, quoniam contra rerum consuetudinem admiranda contingunt.