monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 6, 46
Proportionalitas vero in tribus ut minimum terminis invenitur, cum proportionales eidem eiusdem magnitudinis proportiones esse dicuntur, praecedentes praecedentibus, et consequentibus consequentes. Quando autem tres magnitudines proportionaliter fuerint constitutae, tunc prima ad tertiam duplicem proportionem quam ad secundam dicitur possidere: quando autem quatuor magnitudines proportionaliter fuerint constitutae, tunc prima ad quartam triplicem proportionem, quam ad secundam dicitur obtinere.