monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 6, 45
Quando vero earum quae sunt aeque multiplices, primae quidem magnitudinis multiplex secundae magnitudinis multiplicem superat. Tertiae vero magnitudinis multiplex quartae magnitudinis multiplicem minime transcendit; tunc prima magnitudo ad secundam magnitudinem maiorem proportionem, quam tertia ad quartam tenere perhibetur.