monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 6, 44
Eamdem vero proportionem prima magnitudo ad secundam magnitudinem, tertiaque ad quartam tenere perhibetur, quando primae ac tertiae magnitudinum aeque multiplices, eaeque sunt secundae atque quartae aeque multiplices, vel pariter transcendunt, vel ab his pariter transcenduntur, vel his pariter exaequantur, cum scilicet in alterna comparatione sumantur: quae vero eamdem retinent proportionem, proportionaliter esse dicantur.