monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 6, 39
Petitiones sunt quinque, quae petuntur ab omni puncto. In omne punctum rectam lineam ducere. Item definitam lineam in continuum rectumque producere. Item omni centro et omni spatio circulum designare, et omnes rectos angulos aequos sibi invicem esse; et si in duas rectas lineas lineam scindens, interiores et ad eiusdem partis duos angulos duobus rectis fecerit minores productas in infinitum rectas lineas concurrere ad eas partes quibus duobus rectis angulis terminantur.