monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 6, 19
Planus angulus est duarum linearum in plano invicem sese tangentium, et non in directo iacentium, ad alterutram conclusio. Quando autem quae angulum continent, lineae rectae sunt, tunc rectilineus angulus nominatur. Quando recta linea super rectam lineam stans, circum se angulos aequos sibi invicem fecerit, rectus est uterque aequalium angulorum, et quae superstat linea super eam, quam insistit, perpendicularis vocatur.