monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 6, 5
Verum post quam ista reperta sunt, provocati studiosi ad illa invisibilia cognoscenda, coeperunt quaerere quanto spatio a terra luna, a luna sol ipse distaret, et usque ad verticem coeli quanta se mensura distenderet; quod peritissimos geometras assecutos esse commemorat. Tunc et dimensionem universae terrae probabili refert ratione collectam; ideoque factum est ut disciplina ipsa geometriae nomen acciperet, quod per saecula longa custodit.